Index
Exhibition catalogues

Rape of Io

Catalogue essay by Rainer Crone and David Moos
Metamorphoses:English Translation by Frank Justus Miller
Images

Publius Ovidius Naso Metamorphoses (Jove and Io)

A.D. 7

Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit silva: vocant Tempe; per quae Peneus ab imo effusus Pindo spumosis volvitur undis deiectuque gravi tenues agitantia fumos nubila conducit summisque adspergine silvis inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat: haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni amnis, in his residens facto de cautibus antro, undis iura dabat nymphisque colentibus undas. conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur consolenturne parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas, moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas. Inachus unus abest imoque reconditus antro fletibus auget aquas natamque miserrimus Io luget ut amissam: nescit, vitane fruatur an sit apud manes; sed quam non invenit usquam, esse putat nusquam atque animo peiora veretur.

Viderat a patrio redeuntem Iuppitir illam flumine et "o virgo Iove digna tuoque beatum nescio quem factura toro, pete" dixerat "umbras altorum nemorum" (et nemorum monstraverat umbras) dum calet, et medio sol est altissimus orbe! Quodsi sola times latebras intrare ferarum, praeside tuta deo nemorum secreta subibis, nec de plebe deo, sed qui caelestia magna sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto. ne fuge me!" fugiebat enim. iam pascua Lernae consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, cum deus inducta latas caligine terras occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.

Interea medios Iuno despexit in Argos et noctis faciem nebulas fecisse volucres sub nitido mirata die, non fluminis illas esse, nec umenti sensit tellure remitti; atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae deprensi totiens iam nosset furta mariti. quem postquam caelo non repperit, "aut ego fallor aut ego laedor" ait delapsaque ab aethere summo constitit in terris nebulasque recedere iussit. coniugis adventum praesenserat inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam; bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae, quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde quove sit armento, veri quasi nescia quaerit. Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus. quid faciat? crudele suos addicere amores, non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc, hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore, sed leve si munus sociae generisque torique vacca negaretur, poterat non vacca videri!

Paelice donata non protinus exuit omnem diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti, donec Arestoridae servandam tradidit Argo. centum luminibus cinctum caput Argus habebat inde suis vicibus capiebant bina quietem, cetera servabant atque in statione manebant. constiterat quocumque modo, spectabat ad Io, ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est, claudit et indigno circumdat vincula collo. frondibus arboreis et amara pascitur herba. proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat. illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, conatoque queri mugitus edidit ore pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est. venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda cornua, pertimuit seque exsternata refugit. naides ignorant, ignorat et Inachus ipse, quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores et patitur tangi seque admirantibus offert. decerptas senior porrexerat Inachus herbas: illa manus lambit patriisque dat oscula palmis nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur, oret opem nomenque suum casusque loquatur; littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, corporis indicium mutati triste peregit. "me miserum!" exclamat pater Inachus inque gementis cornibus et nivea pendens cervice iuvencae "me miserum!" ingeminat; "tune es quaesita per omnes nata mihi terras? tu non inventa reperta luctus eras levior! retices nec mutua nostris dicta refers, alto tantum suspiria ducis pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis! at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. de grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus. nec finire licet tantos mihi morte dolores; sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti aeternum nostros luctus extendit in aevum." talia maerenti stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.

Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra ferre potest natumque vocat, quem lucida partu Pleias enixa est letoque det imperat Argum. parva mora est alas pedibus virgamque potenti somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis. haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce desilit in terras; illic tegumenque removit et posuit pennas, tantummodo virga retenta est: hac agit, ut pastor, per devia rura capellas dum venit abductas, et structis cantat avenis. voce nova captus custos Iunonius "at tu, quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo" Argus ait; "neque enim pecori fecundior ullo herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram."

Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo detinuit sermone diem…

…talia dicturus vidit Cyllenius omnes subcubuisse oculos adopertaque lumina somno; supprimit extemplo vocem firmatque soporem languida permulcens medicata lumina virga. nec mora, falcato nutantem vulnerat ense, qua collo est confine caput, saxoque cruentum deicit et maculat praeruptam sanguine rupem. Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas, exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.

Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis collocat et gemmis caudam stellantibus inplet. protinus exarsit nec tempora distulit irae horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos condidit et profugam per totum exercuit orbem. ultimus inmenso restabas, Nile, labori; quem simulac tetigit, positisque in margine ripae procubuit genibus resupinoque ardua collo, quos potuit solos, tollens ad sidera vultus et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu cum Iove visa queri finemque orare malorum. coniugis ille suae conplexus colla lacertis, finiat ut poenas tandem, rogat "in" que "futurum pone metus" inquit: "numquam tibi causa doloris haec erit," et Stygias iubet hoc audire paludes.

Ut lenita dea est, vultus capit illa priores fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae, cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues: de bove nil superest formae nisi candor in illa. officioque pedum nymphe contenta duorum erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae mugiat, et timide verba intermissa retemptat.

Catalogue essay by Rainer Crone and David Moos
Images
Metamorphoses:English Translation by Frank Justus Miller

Solo Exhibitions | Group Exhibitions | Public Collections | Corporate Collections
Teaching | Bibliography
| Images | Publications | Catalogues | Contact